2 Chronicles 27

etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia coepit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitae ejus laude digna praedicantur. . etc. Quae in Actibus apostolorum dicitur Speciosa, secundum Hebraeos et ab eis porta Joatham quia ipse aedificavit eam usque hodie nuncupatur. Turris erat non longe a templo, mirae altitudinis. Unde et Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit. Ubi autem in Michaea scriptum est: Mich. 4, 8: In Hebraeo habetur, Turris Ophel eminentiam Scripturae significat, quae in historia fundata spiritualis sensus caput inter nubila condit, dum scientiae magnitudinem ab oculis hominum abscondit. Unde: Psal. 17.. Joatham, cujus vita laudatur, Christum significat, de quo dicitur: Ibid., 47., etc. Interpretatur enim Joatham consummatus vel perfectus, et de Christo dicit Apostolus: etc. Hebr. 5.. Ipse construxit portam domus Domini excelsam, et mysterium suae incarnationis mirabili potentia effecit, qui de se ait: Joan. 10.. Haec porta excelsa vocabatur, de qua Psalmista ait: Psal. 112., etc. . .
Copyright information for VulgGlossa